CIRDoMoC
Centre International de Recherche et de Documentation sur le Monachisme Celtique

Categories

Accueil du site > Publications > Britannia Monastica > BM 5 > Annexe (textes B, T, L et G)

26 août 2004
André-Yves Bourgès

Annexe (textes B, T, L et G)

[p. 89] 3. *Legenda anonyma armoricana brevior (Texte B) [1] BHL 5906

3a

Lect. IVa : In exordio christianae religionis quidam christianissimus rex apud Britannos extitit nomine Budic ;

3b

cui exstiterunt duo filii : Meliavus videlicet ac Rivodius. Sed Meliavus fuit animo mansuetissimus, fide catholicus, omniumque morum probitate conspicuus. Qui post patrem septem annorum curricula peregisset, infra quorum spacia nec pluviae gutta, nec terram nix infecit, nec gelu decoxit, nec tellus inde proferre copiosissime fructus desiit ; sed ros diutinus quadam temperie terram temperabat, ut aestatis caloribus non aestuaretur, verum plus solito quadam in circumadjacentibus regionibus faecundaretur. Heu talis ac tantus vir a fratre suo Rivodio in quodam colloquio invidiae causa perimitur. Rivodius bonis omnibus execrandus regnum invasit ac tenuit. Qui cum se pene cunctis exosum videret cupiditate illectus timens ne regno pro enormitate sceleris privaretur, unicum germani filium Melaurum nomine jubet quaerere et inventum ad se adducere. Sanctus igitur Melaurus, beati Meliavi martyris filius, a Rivodio comite quaesitus reperitur, necandusque septennis curiae praesentatur.

3c

Lect. Va : Sed milites non passi sunt dominum suum tam grande facinus perpetrare ; sed tandem vix sancto puero sola vita conceditur, nam manus dextera pesque sinister abscinduntur. Pius tamen famulorum affectus erga superstitem olim genitorem coegit filium diligere ac ei remedium inquirere atque manum argenteam pedem aeneum sibi fabricare. O divina virtus, quae omnia quaecumque vis facis : nam miro modo manu metallica atque pede aeneo quidem operari potuit et proficisci. Hoc miraculum cunctis Britanniae optimatibus notum extitit. Quod audiens beati Corentini pontificis summus minister eum nutriri fecit in finibus regionis. Sancti namque pueri nutritium invitat ad prandium ; cui cibo potuque referto multa promisit praemia daturum, ac sui regni se esse baculum [2], si per eum suus Melaurus pateretur interitum. Ad quem [p. 90] respondens : « si mihi, ait, erogas ex uno Cornubiae montium quantum terra prospiciam, faciam quod hortaris ». Principe vero promissa spondente fiducialiter, nutritor domum rediit et cur se invitaverat uxori ac filiis reseravit. Ipsa annuens consiliata est quemque debere suo post se providere generi, neminemque diutius impune posse resistere potestati. Ille autem consilio uxoris roboratus et ad principem cum primogenito item reversus, spondens sibi factionem ab eodem sponsionum securitates quas petiit est amplexus.

3d

Lect. VIa : Sed dum fiduciales accipiebat, uxor sero male dati poenitens consilii sui, commiserans innocentis alumni, usque ad castellum Comori [rayé : comitis] , cum eodem trans montem aufugit. Fugiens vero vir e vestigio insecutus, quoadusque manebat pervenit ; cum eum sanctus puer aspexisset, hilaris ei occurit ac deosculans collo nutritoris insiluit. O columbina simplicitas : pro nutritore osculatur traditorem parentemque sperat peremptorem ! Quid plura ? Cogitur tandem vir mulierem coeptum sibi consentire flagitium nunc minis nunc blanditiis. Ventum est igitur dormitum : agnus intra lupos accubat ; inter tigridem et leonem hinnulus habitat. Ita dominici hominis exemplo inter duos latrones mitissimus Melarius dormiebat, quem secum dormientem ut jumentum nihil mali suspicantem decollaverunt. Cujus sanctum caput truncato corpore secum asportantes, dum per abruptas oppidi fossas fugientes se praecipitarent, portis enim firmatis aliter exire nequibant, natus Justanus nomine insiliendo collum fregit. Pater autem Rivodio sanctum caput exhibens pactum acquisivit. Rivodius autem exultans, ei jussit montem quem vellet ascendere ut meritam mercedem inde perciperet ; qui ascenso monte Cuti, dum pretium flagitii prospiciendo sumere putaret, oculorum lumine privatur et ibidem tabefactus interiit. Quod audiens Rivodius, pavore maximo perculsus ac per hoc aegrotatus, tertia die utramque vitam perdidit.

[p. 91] 4. *Vita Ambresbiriensis auctore Johanne Tinemutensis (Texte T) BHL 5905

4a

Dum in exordio christiane fidei apostolica doctrina per orbem terrarum in omnibus gentibus diffunderetur, conversa est Britanniae gentilitas ad fidem ; et multi Domino credentes et apostolica precepta sequentes variis virtutum miraculis fulserunt.

4b

De quorum numero beatum Melorum fidenter credimus extitisse. Fuit enim Melorus de nobili Britannorum genere, cujus pater Melianus ducatum Cornubie tenuit. Cujus tempore per septennium pluvia super terram non cecidit. Instigante tandem maligno spiritu, septimo anno ducatus sui dum consilium primatum ad utilitatem patrie providendam fuisset congregatum, in ipso concilio Rivoldus veniens, Melianum fratrem suum occidit.

4c

Et pro illo regnare cepit. Habebat autem Melianus parvulum quendam filium annorum septem, nomine Melorum ; quem post patris necem patruus ejus occidere querebat, timens ne si puer superstes esset et ad virilem etatem perveniret ei ducatum auferret. Rivoldus igitur quid faceret deliberans puerum in Cornubiam secum adduxit, ubi concilium episcoporum et aliorum multorum fuerat congregatum. Et cum puerum occidere vellet omnium prece factum est ut non occideretur, sed tantum manus dextra cum sinistro pede truncaretur. Et factum est ita. Facta est autem post hec beato Meloro manus argentea et pes aeneus. Et pius et innocens, de die in diem virtutibus crescens, nutritus est in quodam monasterio Cornubie ; et divinas scripturas usque ad quartumdecimum annum legebat.

4d

Quodam enim estivali tempore abbas illius loci nuces colligens puero quasi domino suo presentavit ; qui cepit eas colligere argentea manu mirumque in modum manus illa argentea quasi reflexus carneos habere ; et manum extendere et recludere cepit quasi nativam ossibus, nervis, venis, sanguine atque pelle.

4e

Quadam vice puer sanctus accepta petra et projiciens, quasi stadio dimidio eam avolare fecit, que supra petram durissimam quasi super ceram mollem infixa est. Cumque veniens ad locum illam de durissimo silice extraxisset, egresse sunt aque largissime ; et usque in hodiernum diem fons vivus a loco illo ebulire visus est.

[p. 92] 4f

Cum autem patruus ejus nutritori suo Cerialtano munera multa et possessiones si alumpnum suum occideret promisisset, facto iniquitatis commercio ut Cerialtanus caput innocentis abscideret et abscisum Rivoldo deferret et mercedem promissam reciperet… [lacune]. Decollato itaque puero, filius Cerialtani assentiente patre caput martiris deferens per murum castri, justo judice Deo annuente de muro cecidit et fractis cervicibus expiravit.

4g

Veniens autem nutrix martiris ad domum in qua corpus jacebat et angelos Dei et lucernas divino splendore lucentes vidit. Cerialtanus vero caput assumens et fugiens, cum pre nimia siti pene deficeret sibi ipsi loquens dixit : « ve mihi omnium hominum miserrimo et omni pena et cruciatu digno, quid faciam qui sitis ariditate afflictus deficiens morior ? » Cumque hec multotiens replicaret, caput pueri in verba humana prorumpens tali voce eum affatur : « Cerialtane, baculum quem manu gestas in terram impiger fige et fontem aque subito de terra oriri videbis ; ex quo copiose refectus imminens sitis periculum evades ». Cum autem baculum in terram fixisset, in pulcherrimam arborem versus radicitus terre adhesit, ramos et folia produxit, et de radice ejus fons indeficiens emanare cepit ; et Cerialtanus potu recreatus caput ad Rivoldum detulit.

4h

Qui cum gaudio magno illud recipiens dixit : « surge et montis verticem ascende, et quecunque adjacentia videre poteris, libens possidenda dabo tibi ». Ille vero montem ascendens et circumquaque se videre credens, utroque lumine orbatus est et subita morte preventus interiit. Et liquefacta est caro ejus sicut cera a facie ignis.

4i

Sepulto autem corpore sancto in loco martirii sui, die sequenti supra terre faciem inventum est. Cumque sepulto in locis tribus variis corpore idem casus accidisset. Inito consilio, super plaustrum sub quo duo tauri indomiti positi sunt corpus sanctum imponunt ; et ubicunque virtus divina eum dirigere vellet absque ductore dimiserunt. Et ecce tauri mansueti subito effecti usque ad quendam locum corpus trahentes substiterunt ; et cum turbe displiceret ut ibi quiesceret, manus, brachia et humeros rotis ut eas volverent supponentes, ita fixum divinitus et immobile plaustrum viderunt, ut nulla arte, nullo ingenio, nulla prorsus hominum virtute moveri posset. Cumque sepius attemptantes nihil proficerent, gratias agentes Deo corpus sanctum cum honore in eodem loco sepelierunt. Ubi opem ejus cum fide implorantes optatum remedium [p. 93] gaudentes consequi solebant. Delato in presentia Rivoldi capite martiris, tirannus caput sacrum tetigit et tertia die infelici morte occubuit.

4j [3]

4k

Sepulto itaque ab episcopis et clericis capite cum sacro corpore.

4l

Post multorum annorum curricula predicatores alienigene scrinium cum reliquiis sancti Melori circumquaque deferentes, peragratis terrarum tractibus, injunctum sibi officium exercentes Ambrisburiam tandem devenerunt ; et super altare reliquias sanctas posuerunt. Expleto predicationis officio, cum reliquias secum auferre vellent, et nullo ingenio ab altari moveri possent ac velut adamas altari adhererent, dolore et angustia afflicti, accepta ab abbatissa multa pecunia, recesserunt.

4m

Quidam iniquitatis filii nocte ecclesiam de Ambrisbury intrantes scrinium sancti Melori secum auferunt et, laminis auri et argenti abrasis, capsam cum reliquiis in quodam specu projiciunt. Sacerdos autem quidam diluculo surgens vidit radiosam lucis columpnam de celo super specum descendentem ; et, accedens ad locum, scrinium invenit et ad ecclesiam detulit.

4n

Sanctus Melorus sacriste nocte quadam apparuit dicens : « Godrice, surge velociter : ecce testudo ecclesie hiantibus conquassata patulis vicinam parat maturare ruinam ». Cumque iterum altera nocte idem repetisset, tertia nocte apparens dixit : « Godrice, cito surge : imagines et altaris ornamenta tecum assumens, quamcitius exeas ; quia periculum mortis tuis proculdubio in januis navigat ». Et cum egressus fuisset, tota post eum testudo concidit, aree planiciem subjecte obvolvens.

4o

Terras autem relinquens, celestia cum corona martirii penetravit kal. Octobris.

[p. 94] 5. *Legenda anonyma anglicana (Texte L) BHL 5906a

5a

Lect. Ia : Melorus filius ducis Cornubie erat. Cujus patri frater erat Rivoldus comes.

5b

Qui [mot illisible] cupiditate ductus fratrem suum occidit, filiumque suum Melorum trucidasset si preces ejus eum non eripuissent. Datus est igitur puer nutriendus in coenobio sancti Corentini ubi commorans ita se gessit ut eum omnes Spiritus Sancti gratia repletum cognoscerent.

5c

Lect. IIa : Hoc audiens Rivoldus condoluit et, veniens ad puerum, manum ejus dexteram et pedem levum abscidit. Mira res : inserta est puero divinitus pro manu carnea manus argentea et pro pede carneo pes eneus. Quod nulli fidelium vertatur in dubium, quia testimonio multorum veraciter est compertum, crescebantque in puero membra metallina sicut in ceteris pueris membra naturalia

5d [4].

5e

Lect. IIIa : Rumore igitur tanti miraculi longe lateque diffuso, condoluit Rivoldus quod eum perimere non posset. Tandem vero muneribus datis nutricium pueri in ejus mortem consentire fecit.

5f

Quod audiens uxor nutricii puerum secreto ad amitam ejus misit. Hoc intelligens, nutricius ibidem proficiscitur et quasi alumnum suum visitaturus ospicium suscepit. Utrosque ergo suscepit lectus unus ; sed cum dormisset puer, ipse surrexit et decollavit eum [5].

[p. 95] 6. *Legenda Exoniensis auctore Johanne Grandisson (Texte G).

6a

Lect. IVa : Sanctus Melorus Meliavi Cornubie regis filius, cum esset septem annorum orbatus est patre. Genitrix autem illius erat de Devonia regione, Haurilla nomine, ex Rivoldi comitis stemmate qui a transmarinis partibus quondam advenerat.

6b

Hunc itaque Melorum scelestissimus pervasor regni fraticidaque nephandissimus Rivoldus comprehensum deduxit inter primates in Cornubie concilium condempnandum. Erant quippe in eorum conventu episcoporum nonnulli, innumerabiles vero clerici ac ephebatorum cohortes. Moliente itaque Rivoldo nepotem suum perimere, non permiserunt proceres terre ; nec eum tamen revertere poterant ad sinum pietatis.

6c

Lect. Va : Tunc prothdolor  ! absciditur sancto Meloro manus dextera, pes eciam levus cesus est ab ipso maligno patruo suo. Insitaque est sancto Meloro manus argentea, pes eciam eneus, pro carneis. O quam insolitum et dampnosum omnimodis est tale commercium : pro manus vel pedis carne commutare es sive argentum. Manet tamen omnibus mirabile nulli sanctorum conferendum quod peritissimorum narracione virorum compertum est. Adeo siquidem manus sancti Melori argentea crescebat et pes eneus, quemadmodum solent in reliquis pueris naturalia carnis excrescere membra.

6d

Nutritus est sane in cenobio sancti Corentini, donec corpore adultus bonisque actibus ornatus mira patraret opera per reliquas jam notus provincias.

6e

Lect. VIa : Cumque de Meloro tam sancta fama per vicinas quasque divulgaretur provincias et ad malivolum Rivoldum patruum ejus divertisset, invidere cepit suo nepoti et dolo diem mortis ejus moliri. Dum vero intra se diucius volveret quomodo hoc nephas perageret, nutu stimulatus diaboli, invitavit beatissimi nutritorem Melori ut secum pranderet. Quod ipse facere nequaquam distulit. Interea illis prandentibus, de sancto Meloro cepit habere colloquium dicens : « si perimeris clientem tuum Melorum, faciam te auri argentique ditissimum ». Hec autem dicebat quia si voluisset eum palam interimere metuebat ne sui eum milites eruerent. Ideoque clam volebat eum interfici.

[p. 96] 6f

Quod audiens uxor nutricii puerum secrete ad amitam suam misit. Hoc intelligens, nutricius illuc proficiscitur et quasi alumpnum suum visitaturus hospicium suscepit. Utrosque ergo recepit lectus unus. Set cum dormisset puer, ille surrexit et decollavit eum.

Documents joints

Notes

[1] Ce texte est précédé de l’indication In festo sancti Melauri martyris dup. / omnia de communi unius martyris / in secundo nocturno.

[2] La rectification en bajulum s’imposerait d’office, si cette forme baculum n’avait pas été celle qui devait également figurer dans le ms. consulté par Le Baud (voir au chapitre « Datation et circonstances de la composition des deux *vitae de saint Melar »).

[3] Jean de Tynemouth qui avait sous les yeux l’appendix de la *vita Ia n’a rien emprunté à la première partie de ce texte, laquelle, comme nous l’avons dit, n’est qu’un résumé rapide de la *vita : voir en 1j (texte C). Pour conserver une cohérence à notre découpage en paragraphes, nous passons directement à 4k.

[4] La chronologie traditionnelle a été un peu modifiée par l’auteur de cette version ; ainsi on devrait retrouver ici (en 5d) les précisions sur l’éducation reçue par Melar dans le coenobium de saint Corentin après que l’enfant eut été mutilé, précisions qui sont effectivement rapportées en 5b, mais avant la mutilation. Pour conserver une cohérence à notre découpage en paragraphes, nous passons directement à 5e.

[5] A la suite de ce texte est transcrite l’oraison suivante qui se retrouvait également dans la tradition malouine (D.-B. Grémont, « Recherches sur saint Mélar… », p. 341, n. 251) : Deus, qui Beato Meloro tale munus contulisti glorie ut regalis prosapie dignitatem ad celi transferret claritatem per martyrii passionem, fac nos sic ejus precibus hic tibi placere, ut cum ipso in celis mereamur gaudere.